DROMICUM Templum apud Phoc

DROMICUM Templum apud Phoc
DROMICUM Templum apud Phoc
c. 29. Ubi et sacrum illius sepulchrum et templum Dromicum est; et Codin. apud Leonem Allat. de Templis Graec. In magna Ecclesia S. Sophiae, quae prius Dromica erat: dicitur Aedes, tectum laqueatum non habens, sed angustum solum pontem, ex asseribus, super trabes, per latitudinem porrectum, ut adhuc Romae in Templis S. Pauli, S. Caeciliae, aliisqueve: Cuiusmodi pontes Corridori Italis dicantur. Dominic Macer in Hierolexico. Salmas. vero sic vocatur Templum, quod laqueatum est, ex Constantino de Imperio, ubi ἑιληματικοὺς ναοὺς, h. e. templa, quorum culmen totum erat ex apside, ἀπὸ τῶ δρομικῶν distinguens, in hisce ευλογραφίαν appellat laquearia picta et caelata. Δρομικοὺς autem vocat, an quia fornicem oblongam et rectâ serie currentem absque ullis sinibus haberent? An quia similiter essent tecta, ut Sunt porticus illae, quas Graeci δρόμους ὑποςέγους appellant? Idem Εἱληματικὰς καμάρας appellat, quae ex structura factae essent et concavos recessus haberent, ad discrimen τῶ Δρομικῶν, quae erant formâ semicylindri et oblongae. Vide Salmas. ad Solin.
p. 1219,

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”